monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 59, 9
Meus est Galaad. Nomina sunt ista lecta in Litteris Dei. Galaad habet interpretationis suae vocem et magni sacramenti: interpretatur enim Acervus testimonii. Quantus acervus testimonii in martyribus? Meus est Galaad: meus est acervus testimonii, mei sunt Martyres veri. Moriantur alii pro vetusta vanitate sua sine sale; numquid pertinent ad acervum testimonii? Quia et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest . Cum autem quodam loco moneret Dominus de pace retinenda, praemisit salem: Habete, inquit, in vobis salem, et pacem habete inter vos . Ergo, Meus est Galaad: sed Galaad, id est acervus testimonii, in magna tribulatione evidenter factus est. Tunc ignominiosa Ecclesia erat in hominibus, tunc opprobrium illi viduae obiectabatur, quia Christi erat, quia signum crucis in fronte portabat: nondum erat honor; crimen erat tunc. Quando ergo non honor, sed crimen erat, tunc factus est acervus testimonii; et per acervum testimonii dilatata est charitas Christi; et per dilatationem charitatis Christi occupatae sunt gentes. Sequitur, Et meus est Manasses: quod interpretatur Oblitus. Huic enim dictum erat: Confusionem in perpetuum oblivisceris, et ignominiae viduitatis tuae non eris memor . Erat ergo confusio Ecclesiae aliquando, quam modo oblita est: confusionis enim et ignominiae viduitatis suae iam non est memor. Quando enim quaedam erat confusio inter homines, acervus testimonii factus erat. Modo iam nemo vel meminit illius confusionis, quando ignominia erat esse christianum; iam nemo meminit, iam omnes obliti sunt, iam meus est Manasses. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Ephraem Fructificatio interpretatur. Mea, inquit, fructificatio, et haec fructificatio fortitudo est capitis mei. Caput enim meum Christus est. Et unde fructificatio fortitudo eius? Quia nisi granum caderet in terram, non multiplicaretur, solum remaneret. Cecidit ergo in terram Christus in passione, et secuta est fructificatio in resurrectione. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Pendebat et contemnebatur: granum erat intus, habebat vires trahendi post se omnia . Quomodo in grano numeri seminum latent; abiectum nescio quid apparet oculis, sed vis convertens in se materiam et proferens fructum abscondita est: sic in Christi cruce abscondita erat virtus; apparebat infirmitas. O magnum granum! Certe infirmus est pendens, certe ante illum caput plebs illa agitavit, certe dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce . Audi fortitudinem eius: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus . Merito tanta fructificatio consecuta est: haec mea est, dicit Ecclesia.